- COQUI ac Offarii
- COQUI ac Offariimagni apud Romanos, sequiori aevô, habiti sunt. Plin. l. 9. c. 17. extr. At nunc Coci triumphorum pretiis parantur, et Cocorum prsces: nullusque prope iam mortalis aestimatur pluris, quam qui peritissime censum Domini mergit. Et Val. Max. l. 9. c. 1. ex. 2. Inde ab Oceani littoribus abstracti pisces; inde infusae culinis arces; censibusque edendis ac bibendis reperta voluptas est. Quod quando primum coeperit, exponit Livius, l. 39. c. 6. ubi de Cu. Manlii Vulsonis triumpho: Luxuriae peregrinae origo ab exercitu Asiatico in urbem invecta est: ii (milites Vulsonis) primum lectos aeatos. Tum coquus, vilissimum antiquismancipium et aeftimatione et usu in pretio esse, et quod ministerium fuerat, ars haberi coepta. Ideam Coqui expressit apud Athenaeum, l. 3. Damoxenus Comicus, apud quem culinae instrumentum, condimentorum indiculus, porcus Troianus et Coqui gloriosa Magisteria recensentur: cuius artificii fuêre, Aesopi nobilis patina, cenae Metellianae, Apiciana decreta et alia huiusmodi sexcenta, excogitata in perniciem censuum et patrimoniorum, Appuleius, Metam. l. 10. Hic erat dives admodum dominus; et illorum alter Pistor dulciarius, qui panes et mellita concinnabat edulia; alter Coquus, qui sapidissimis intrimentis succuum pulmenta condita vapore mollibat. Eleganter Martialis, l. 14. Epigr.220.Non satis ars est sola Coco, servire palato,Namque Cocus domini debet habere gulam.Neque vero unicô tantum coutentierant. Iuvenalis, Sat. 9. v. 109. Archimagiri seu Principis Coquorum meminit.----- ----- ----- Librarius, Archimagiri,Carptores.Et vetus Inscr. Vicarii supra Cocos, HIC. OSSA. SITA. SUNT FAUSTI. ERONIS. VICARII. SUPRA. COCOS. In scena Coquorum nomina, Anthrax, Congrio, Machaerio: Vestis duplex et rudis, seu fulloniae expers, fuit. Iul. Caes. Scaliger, Poetices l. 1. c. 13. Ad tibiae sonum epulas apparabant. Idern, l. eod. c. 20. Tyrrheni non unô genere (tibiae) contenti. Singulari quidem canebant in sacris eaque aeneâ, tanto apud eos in honore, ut, quemadmodum scripsit Aristoteles, non solum ad eius sonum pugiles certarent; verumetiam, quum in nexos flagris animadverteretur, tibiae sonum adiungerent. Quin etiam, quod mirere magis, coqui ipsi ad eius sonum epulas appararent. Apud perditissimos Sybaritas etiam coronabantur, uti discimus ex Athenae, l. 12. ii inprimis, quos luxus erudierat ferculis et condiendis et apponendis. Vide Car. Paschal. Coronar. l. 7. c. 6. supra Cociones etc. Alias antiquitus idem Coquus ac Pistor. Sed et in rustica familia, culinae, quam in chorte constituit Virruvius, adscribit Pignorius mulieres, quae pulmentaria rusticis coquebant, item eos qui cibum familiae conficiebant: eiusdem loci dicit fuisse Focarias, quarum meminêre Pomponius, Ulpianus et Paulus Iureconsulti passim. Vide eum, Comm. de Servis. Ethi utrobique servi fuêre. Maior dignatio Coqui, qui Hebraice dicitur Gap desc: Hebrew, quales fuêre Potiphar, et Arioch, et Nebusaradan, in Sacris: quem Iosephus et Graeci reddunt Αῤχιμάγειρον. Qualemque ex Euhemero Coo Cadmum quoque fuisse, tradit Athenaeus, l. 14. Regis sui μάγειρον. Sic in Historia Francica Iohannes Castellionaeus Magnus Coquus Frunciae reperitur dictus, de quo vide supta ubi de familia hae actum, et infra in voce Princeps Coquorum: uti de Coquis caelatis, supra voce Caelare. Vide quoque Cociones: et de Coqumaria, Medicinae famulâ, infra voce Medici.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.